QUATERNARIAE Formae

QUATERNARIAE Formae
QUATERNARIAE Formae
apud Lamprid. in Alexandro, Seu. c. 39. Formas binarias --- quaternarias et denarias, etiam quas Heliogabalus invenerat, resolvi praecepit: non tam hîc sunt τύποι aut τυπωτήρια, quam nummi ipsi aurei tali formâ percussi, qui quaternis aureis valerent. Uti enim Quaternarii olim sestertii dicti sunt, postquam quaternis assibus valere coeperunt; Innocentius Agrimensor, Habet decus et plumbum et quaternarios et calcem: unde aes quaternum Martiali, l. 12. Epigr. 77.
Amphora vicessis, modius datur aere quaterno:
Graecis τετράςςαρον et τετράνουμμον: Ita Quaternarius aureus dictus est, nummus quaternorum aureorum vulgarium pretiô ac pondere constans. Galli Quadruplos hodie vocant, τετραχρύσους Graeci, et τετραςτάηρα. Hinc et apud Cyrenaeos in usu fuisse τετραςτάτηρα νομίσματα, quae 4. aureos stateres penderent, legimus. Salmas. ad loc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”